- EUDAEMONES
- EUDAEMONESapud Iul. Capitolin. in Opilio Macrino, et Flav. Vopisc. in Aureliano, Arabes sunt, Felicis Arabiae, quae Εὐδαίμων Α᾿ραβία Graecis incolae. Vide ibi. Sed et Εὐδαίμων Α᾿ραβία, item Α᾿ραβία simpliciter, nomen fuit emporio vel vico maritimo, in Arabia Fel. Auctori Peripli, qui sub Charibaelis Homeritarum, et Sabaitarum Regis imperio fuisse, tradit. Vide de illo Salmas. ad Solin. p. 496.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.